CIVES Novi

CIVES Novi
CIVES Novi
a Republ. semoti, lege Pescennii Nigri. Cum enim omnes facti essent cives lege Antonini, discrimen statui coepit inter Veteres, qui non solum nati in Urbe, sed quorum patres
quoque et maiores cives fuissent Romani; et Novos, qui ne ad Rem publ. regendam accederent, intimâsse dicitur Pescennius praefatus, apud Spartian. c. 7. Quibus autem gradibus Civitatis Romanae ius eousque extensum fuerit, vide apud Lipsium de Magnitud. Rom. Dicam hîc saltem, Ius Civitatis nonnumquam cum suffragii latione et aditu ad honores, nonnumquam sine illo, concessisse Romanos: quorum illud pertinaciter Sociis negârunt, donec post crudelissima bella, victis afflictisque ipsi exarmati, quam integri universis, dare maluerunt, uti loquitur Velleius Paterculus, l. 2. c. 17. istud Coloniae semper habuerunt, aliaque quaedam gentes, iam ab antiquo. Vide Freinshemium et Salmas. ad Florum, l. 1. c. 14. ut de Civibus Originariis et Assumptis; Extraneis iteam ac Honorariis, quales olim apud Athenienses fuêre, hodieque apud Helvetios aliosque subinde occurrunt, nihil addam. Quâ cautione advenas εἰς κοινωνίαν τῆς οἰκήσεως susceperint Athenienses, dicemus infra, voce Opifices. Mores Civium quod attinet, optimo Civi, inquit Scaliger, eiusmodi animum dabis, ut mori pro Patria velit. Quapropter Anchises, excisâ Troiâ, negat se velle esse superstitem. Habes et illa verba maximi momenti, apud Virg. l. 2. Aen. v. 317.
---- Pulchrumque mori succurrit in armis.
Laocontis verba audies, qui nihilo minore affectu inflammatus esse videbatur, et mulieres Laurentes, apud eundem, l. 11. Aen. v. 895.
---- primaeque mori sub moenibus audent.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Нужен реферат?

Look at other dictionaries:

  • NOVI Homines — apud Iul. Capitolin. in Marco c. 7. Antonini mox ipse nomen recepit et Verum eum appellavit ob hanc coniunctionem pueros et puellas novorum hominum frumentariae perceptioni adscribi praeceperunt. Viro Erudito sunt Christiani, quos ad… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • NOVI Cives — Vide infra Novi Homines …   Hofmann J. Lexicon universale

  • Liste de locutions latines — Cet article contient une liste de locutions latines présentée par ordre alphabétique. Pour des explications morphologiques et linguistiques générales, consulter l article : Expression latine. Sommaire  A   B … …   Wikipédia en Français

  • Giovanni Villani — Infobox Person name = Giovanni Villani image size = 220px caption = Statue of Giovanni Villani in the Loggia del Mercato Nuovo. birth date = c. 1276 or 1280 birth place = Florence death date = 1348 death place = Florence occupation = Banker,… …   Wikipedia

  • Antigua Roma — Expansión del dominio romano:      República romana      Imperio romano …   Wikipedia Español

  • Novus homo — Homo novus (or: novus homo, Latin for new man ; plural homines novi) was the term in ancient Rome for a man who was the first in his family to serve in the Roman Senate or, more specifically, to be elected as consul. When a man entered public… …   Wikipedia

  • Homo novus — Para otros usos de este término, véase hombre nuevo. Homo novus (expresión latina que significa nuevo hombre ; plural homines novi o novi homines) era el término utilizado en la Roma antigua para designar a los hombres que eran los primeros… …   Wikipedia Español

  • TIGURUM — rectius secundum quosdam Tirigum, vel Thuricum, German. Zurich, una e vetustissimis non Helvetiae solum, sed totius Orbis, urbs ampla et culta; Hanc Limagus e lacu egressus separat in duas partes; Sedet inter duos monticulos, ad oram lacus, ubi… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • MUNICIPIUM — Latinis quid sit, et quid a Colonia differat. et quid sint Municipes, quaeve vocabuli huius ratio ac proprietas, integro c. 13. l. 16. exponit A. Gellius, ubi inter alia docet, non meliore conditione fuisse Colonias, ut vulgo creditum, quam… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • TESTAMENTUM — I. TESTAMENTUM alienationis species est, et iuris naturalis. Quamvis enim id, ut actus alii, formam certam accipere possit a iure civili, ipsa tamen eius substantia cognata est dominio, et eô datô iuris naturalis. Possum enim rem meam alienare,… …   Hofmann J. Lexicon universale

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”